monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16 > DE RHETORICA ARGUMENTATIONE. > 10 > sectio > 10 > 79 > Isaias, 57 > FLAVIUS DOMITIANUS IX. > 35 > 5 > 4 > 45 > 28 > 17 > 37 > sectio > 1 > 7 > 4 > 142
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLI <<<     >>> in Psalmum CXLIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLII

1 Psalmus David, quando eum filius suus persequebatur.
2 Historia haec Regum quidem lectione notissima est [I Reg. XV]. Nam filius David Abessalon regno fugatum patrem suum impie cognoscitur persecutus. Quae similitudo (sicut quidam volunt) ad omnem porrigitur Christianum, qui peccatis saevientibus, tanquam a filiis propriis in mundi istius acerbitate vexatur. Sed contra haec poenitudo remedialis opponitur, quam hic psalmus continere monstratur. Memento tamen quod haec historia, et in tertio psalmo iam posita est; sed ibi Abessalon propterea nominatus est, quoniam exemplum eius ad solum Iudam voluit pertinere. Hic vero nomen ipsius positum non est, ut sicut iam praelocuti sumus, ad vitia sua aestimaret dictum unusquisque fidelium.
3 Divisio psalmi.
4 Quamvis propheta plurimorum poenitentium meditatione fuerit exercitatus, tamen quantum futuris laudibus reddebatur vicinus, tanto compunctione cordis ad poenitentiae lavacra convertitur, ut salutari suffugio competenter ablutus, conspectibus Domini mundissimus appareret. Merito, ne illam sententiam confusionis audiret: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas [Psal. XLV, 16]? Prima itaque deprecatione rogat Dominum Christum, ne cum servo suo velit intrare in iudicium: sed perturbationi suae misericordiam ipsius supplicat subvenire. Secunda, velociter pervenire se petit ad veniam; ut deductus in viam veritatis, ab inimicorum liberetur insidiis.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe deprecationem meam in veritate tua; exaudi me in tua iustitia. Nisi altius perscrutemur, commata versus istius sibi videntur esse contraria. Nam cum primum propheta petat humiliter admitti orationem suam, postea se exaudiri in eius iustitia deprecatur. Sed totum ad lacrymabilem confessionem pertinere non dubium est, maxime cum hic psalmus ad humilitatem poenitentium probetur aptatus. Veritas enim et iustitia ipsius est: ne cum rogante disceptet, ne ad iudicium illum trahat, qui se hic prius ipse condemnat. Superbos enim Dominus ad examen adducit, qui se bona putant habere negotia; et solus ille iudicium probatur evadere, qui recurrit ad preces. Non enim divina maiestas austera potestate severa est, ut illos velit affligere qui se hic peccatorum suorum recordatione discruciant. Nam vide quid sequitur.
7 (Vers. 2.) Et non intres in iudicium cum servo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Apertum est qua voluntate iustitiam Domini petebat, qui nunc dicit: Non intres in iudicium cum servo tuo. Nam si iustitia iudicium significasset, hoc petere non poterat quod pavebat. Nec moveat quod Iudici dicitur: Non intres in iudicium cum servo tuo. Ipse enim hanc formam locutionis ostendit, dicendo: Iudicate inter me et vineam meam [Isa. V, 3]. Sequitur, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Causa reddita est quare noluerit ad iudicium venire cum Domino; ut non sola potestatis reverentia, sed etiam ipsa videatur iustitiae regula formidata. Sic enim scriptum est: Conclusit Deus omnia in incredulitate, ut omnibus misereatur [Rom. XI, 32]. Sed cum dicitur, omnis vivens, hominem significat generalem, ubi et infantum vita concluditur, qui originali peccato nisi aqua regenerationis abluantur, obnoxii sunt. Unde et Iob veracissime dicit: Nemo mundus ante te, nec infans cuius est unius diei vita super terram (Iob XV, 14). Et in quinquagesimo psalmo iam dictum est: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea [Psal. L, 7]. Cuius enim erat tanta iustitia, ut non aliquo tempore, aliqua aetate peccaverit, qui et per traducem delicti tenemur obnoxii, et quotidianis lapsibus addimus, ut nunquam per nos, nisi per divinam gratiam liberi esse possimus? Quapropter desinat haeresis Pelagiana desipere, quae tam multis Scripturae divinae sententiis priusquam inciperet, ante damnata est.
8 (Vers. 3.) Quia persecutus est inimicus animam meam; humiliavit in terra vitam meam. Quamvis titulus de Abessalon dicere videatur, tamen bene inimicus impersonaliter ponitur, ut hoc de diabolo, sentiamus. Humiliatur autem in terra, cuius carnalibus actionibus vita polluitur, non illa humilitate probabili, sed declinatione vitiosa. Quod merito propter afflictionem specialiter exprimendam poenitens ait, qui in alio psalmo dixit: Quia cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam [Psal. CX, 10].
9 (Vers. 4.) Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi; et anxiatus est in me spiritus meus, in me turbatum est cor meum. Memor fui dierum antiquorum. Collocavit deputavit significat, more furentium inimicorum, qui sic hominem contemnunt odiosum, quasi iam iudicent et sepultum. In obscuris enim revera collocatus est, qui post regni culmina persecutionis patiebatur iniuriam. Et sicut mortuus saeculi habitus est, in quo nec prophetalis, nec regni reverentia, nec ipse quoque paternus considerabatur affectus. Mortui enim saeculi sunt, qui in peccatis suis defecisse noscuntur. Et ideo vir tot bonorum iuste se deflet sic fuisse despectum, ut crederetur nullatenus vindicandus. Sequitur, Et anxiatus est in me spiritus meus, in me turbatum est cor meum. Anxius spiritus vicinitatem periculi prodit; turbatum cor, humanam sapientiam testatur esse confusam; ut spem suam amplius in Domino reponeret, cum virium suarum confidentiam non haberet. Addidit, Memor fui dierum antiquorum. Iuste cor eius fuerat turbatum, quoniam memor erat ingentium peccatorum. Ipsi sunt enim antiqui dies, veteris illius hominis antiquitate fuscati. Nam sicut hic novitas prodit innocentiam vitae, sic antiquitas scelera facta testatur.
10 (Vers. 5.) Et meditatus sum in omnibus operibus tuis, et in factis manuum tuarum meditabar. Ad curam rediit salutaris agnitio, quatenus cum divina opera recoleret, aerumnarum suarum memoriam non haberet. Opera enim Domini dicit, quibus coelum terramque mirabili dispositione fundavit, quibus cum patriarchis bona fecit, quibus populum per mare transtulit Hebraeorum; quae se dicit frequenter iterasse, ut amaritudinem mundi suavitas excluderet lectionis. Quod exemplum pro maximo remedio positum debemus accipere, ut nos quoque similis possit medicina salvare.
11 (Vers. 6.) Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi. Licet innumeris locis prophetaverit Domini Salvatoris adventum, hic etiam extensione manuum sanctae crucis designavit effigiem. Nam qui expansis manibus orat, illam crucem Redemptoris imitatur, quae licet a perfidis Iudaeis pro poena data est, concessa tamen est credentibus ad salutem. Sic et Moyses, quando cum Amalecitis pugnabat, effecit: vincebat cum manus expanderet, perdebat si brachia remisisset [Exod. XIX, 11]. Sequitur comparatio, in qua dicit sic animam suam desiderare Deum, quemadmodum solet sicca terra copiosas pluvias sustinere. Tale est et illud quadragesimi primi psalmi initium: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus [Psal. XLI, 2]. Intuere quod dixit, tibi, non alteri, ne istud desiderium malis voluntatibus applicares.
12 (Vers. 7.) Velociter exaudi me, Domine: defecit spiritus meus. Ne avertas faciem tuam a me; et similis ero descendentibus in lacum. Post exordium decursum, venit ad luctuosissimam narrationem, petens sibi imbre misericordiae celerrime subveniri, ne spretus a Domino redigeretur in pulverem, et vento superbiae dissipatus, a terra promissionis redderetur alienus. Et ut velocius potuisset audiri, defecisse dicit in se spiritum suum. Quod per nimias tribulationes solet contingere his qui passionum diversarum pondere praegravantur, sicut et in trigesimo septimo psalmo idem poenitens dicit: Cor meum conturbatum est in me, et deseruit me fortitudo mea [Psal. XXXVII, 11]. Sequitur, Ne avertas faciem tuam a me; et similis ero descendentibus in lacum. Averterat prius faciem suam Deus propter insolentiam peccatorum, sed nunc petit ut ad ipsum respiciat, quia se compunctis supplicationibus inclinabat. Convenit enim misericordiae ipsius ut humiles respiciat, qui superborum corda contemnit. Lacum vero inferiorem locum intelligere debemus inferni, ubi impii aeterna poena mergendi sunt. His ergo pares sunt qui divinam potentiam respuerunt, et vitiantes illam imaginem in qua creati sunt, forma diabolicae damnationis induti sunt. Bene autem dictum est, descendentibus, quoniam ad ima merguntur qui illuc intrare merebuntur. Petit ergo ne superbis similis fiat, qui peccata sua humili satisfactione deplorat.
13 (Vers. 8.) Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Auditam misericordiam, clementiam dicit Domini toto orbe notissimam, qua supplicantibus praestat, indulget afflictis; et ut ipse audiat quod in Evangelio dictum est: Fili, dimisso sunt tibi peccata [Marc. II, 5]. Mane tempus veniae designat; tunc enim menti elucescit, quando ad eam felici sorte pervenerit. Nam post noctem peccatorum, merito mane dicitur, quando culpa laxatur. Sive ad resurrectionem pertinet audiendam, quando angelus Mariae dixit: Ite, dicite discipulis eius et Petro: quoniam, sicut dixit, resurrexit a mortuis (Idem, XVI, 7). Causa quoque sequitur quae debeat obtinere, quando spes in illum fuit, qui nescit probabiliter in se decipere confidentes. Et intuere quia et alias petitiones suas in consequentibus tali ratione confirmat. Quae figura dicitur aetiologia, id est causae redditio.
14 Vers. 9. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te, Domine, levavi animam meam. Cum a Deo petit notam sibi fieri vitae viam, ostendit quoniam haec via hominibus habetur incognita. Illius enim lucerna hoc iter ostendit, illius lumen semitas istas aperit qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [Ioan. I, 9]; sicut et in trigesimo primo psalmo iam dictum est poenitenti: Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris [Psal. XXXI, 8]. Quapropter merito rogat propheta ut ei Dominus viam salutis ostendat, et sic semper notam habeat, ne de eius corde aliquando discedat. Subiungitur quoque solemnis illa confessio: quoniam illud nos postulata mereri facit, si animam nostram non carnali gravamine inclinemus ad mundum, sed spirituali iuvamine levemus semper ad Dominum.
15 (Vers. 10.) Eripe me de inimicis meis, Domine; ad te confugi. Hoc quamvis propheta secundum propositum titulum de inimicis carnalibus dicere videatur, tamen ad daemones inimicos debet referri, qui iugiter circumdant fideles, ut eis possint spem Divinitatis auferre; sicut Apostolus dicit: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, rectores tenebrarum harum [Ephes. VI, 12]. Dicit enim: ad te confugi, quod illi soli faciunt, qui eius iussionibus obsequuntur. Adam enim postquam inobediens fuit, Dominum refugit; et ideo hic contrario modo religiosae mentis declaratur indicium, quoniam post reatum peccati non fugisse Dominum, sed confugisse se dicit ad Dominum.
16 (Vers. 11.) Doce me facere voluntatem tuam, quia tu es Deus meus. Nolebat prorsus errare qui tanti magistri cupiebat esse discipulus. Dicit enim: Doce me, tanquam ignarum, tanquam imperitum, tanquam nihil de sua virtute praesumentem. Quem sensum Apostolus ponit cum dicit: Si quis existimat se scire aliquid, necdum cognovit quemadmodum eum oporteat scire [I Cor. VIII, 2]. Addidit, quia tu es Deus meus. Fida petitio, competens ratio, a clemente Domino ideo postulare beneficium, eo quod ipse sit Dominus supplicantis.
17 (Vers. 12.) Spiritus tuus bonus deducet me in viam [ed., terram] rectam. Intueamur quid sibi velit quod dicit: Spiritus tuus bonus. Designatur enim per hoc nomen Deum esse Spiritum sanctum; scriptum est enim: Nemo bonus nisi solus Deus [Marc. X, 18]. Legitur et Pater bonus, ut est illud: Pater bone [Ioan. XVII, 11]. Legitur etiam de Filio, ut est illud: Ego sum Pastor bonus [Ibid., X, 11]. Sic per istam communionem nominum sanctae Trinitatis aequalitas semper virtusque declaratur. Spiritus autem bonus deducet nos in viam rectam, quando corpus nostrum suis regulis subdit, et fit illis institutionibus indevium, quod peccatorum fuerat pravitate distortum. Sed hoc humana non potest virtute compleri. Ipse enim hos recreando efficit rectos qui est, et creare dignatus. Sive terram rectam, illam significat futuri saeculi, ubi recti ambulabunt, et cum Domino magna semper exsultatione gaudebunt.
18 (Vers. 13.) Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua; educes de tribulatione animam meam. Hic gratia clementissimae Divinitatis ostenditur, quae nihil nostris meritis reddit, sed totum indulgentiae suae largitate concedit. Nam vivificandum se propheta non dicit ex propriis factis, sed ex nomine Domini Christi, cuius est revera nominis salvare fideliter postulantes. Sed cum gratia commendetur, et aequitatis ibidem mirabiliter momenta miscentur. Nam quamvis omnia gratis donet, iustitiae ipsius est supplicantes vivificare, quos spiritus immundos crudeliter cernit impetere. Sequitur, educes de tribulatione animam meam. Educuntur de tribulatione tanquam de carceribus animae sanctae, quando concessa venia de isto saeculo praecipiuntur exire. Hic enim affliguntur devoti, cruciantur iusti; sed defectus istius lucis sanctis terminus est laborum. Ideo enim clamat Apostolus: Cupio dissolvi et esse cum Christo [Philip. I, 23].
19 Vers 14. Et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum. Completa est illius laetitiae plenitudo mirabilis. In misericordia enim disperduntur inimici, quando compunctionis studio ab sceleratis cogitationibus abstrahuntur. Quod ad illos pertinere non dubium est, qui poenas debitas remedio supplicationis evadunt. Addidit, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum. Hic iam tempore iudicii per iustitiam perdendos dicit esse diabolum et omnes impios qui in sua obstinatione moriuntur. Quos ideo dicit tribulasse animam suam, quia ipse in Dei servitio permanebat; et necesse est istos in iudicio perire, qui tales animos probantur assumere, ut innocentes viros ideo persequantur, quia Dei famulos esse cognoscunt. Ecce regula illa poenitentis impleta est, ut post afflictiones aerumnasque cruciabiles exsultatione conclusa sit.
20 Conclusio psalmi.
21 Finita est quidem afflictio supplicantium, et felicium cursus ille lacrymarum. Sed diligentius perscrutandum est quid sibi velit poenitentium istorum septima deprecatio. Inchoavit enim a psalmo sexto, venit ad trigesimum primum, deinde ad trigesimum septimum, inde ad quinquagesimum, inde ad centesimum primum, deinde ad centesimum vigesimum nonum, ac postremum ad praesentem centesimum quadragesimum secundum. Forte ut, sicut in hac hebdomada peccamus, quam mundi istius temporis ductus excurrit, ita et in eodem numero remedialis poenitentiae munere salvaremur. Illud autem (sicut saepe monuimus) magnopere contuendum est, quia psalmi ipsi ab afflictionibus inchoant, et in gaudiis desinunt: ne quis de venia desperaret, quam in ipsis precibus positam esse cognosceret. Oratores sanctissimi, coelestes patroni, qui peccatorum nexibus implicatis salutis iter aperiunt. Sed cum isti singillatim delicta nostra nos deflere commoneant, et ad spem gaudiorum Domini promissione perducant, exstat tamen et illud Ninivitarum efficacissimum supplicationis exemplum, ubi cuncta aetas ingemuit, ubi sensit pecus omne ieiunium; et tantum valuit afflictio generalis, ut veritatem potuisset prophetici superare sermonis. Facti sunt enim de formidantibus securi, de tristibus laeti; et vitae sunt redditi, qui probabantur morte damnati. Quapropter desideremus poenitentiam humani generis salutare remedium, flentium consolationem, semen felicium gaudiorum, quae et singulis quibusque spem certissimam tribuit, et supernae gratiae donum supplicantibus in commune concedit.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLI <<<     >>> in Psalmum CXLIII
monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16 > DE RHETORICA ARGUMENTATIONE. > 10 > sectio > 10 > 79 > Isaias, 57 > FLAVIUS DOMITIANUS IX. > 35 > 5 > 4 > 45 > 28 > 17 > 37 > sectio > 1 > 7 > 4 > 142